Collegium Arnamagnæanum seriem scriptorum Bibliothecam Arnamagnæanam inscriptam edere constituit quae vellingua aliqua septentrionali vel aliqua usus communioris lingua conscripta ad studia quibus Legatum Arnamagnæanum destinatum est pertineant. Jam undecimum Bibliothecae volumen emittimus quod Arngrimi Jonae Operum Latine conscriptorum volumen tertium est cura Jakob Benediktsson editum.